Dē studiō trium linguārum Frīsiae annō MMXVIII

Scrīptum ā Dyami Millarson

Celebrātiōne Lēovardiensis Frīsiaeque capitis cultūrae Eurōpeānī, tribus linguīs, quae in Frisiā ā gentibus parvīs locūtae sunt, cum amīcō Hongcongiensī, nōmine Ken Ho, annō MMXVIII studuī, nam eīs vōcum mors imminens atque mīrāculum maximum, quod ūsque ad annum MMXVIII vīxerant, fuerat. Prīma lingua, quam didicī eō annō, Aasters atque secunda Eilauners ac tertia Hielepes fuit. Quamque linguam scrībere loquīque post studium dīligentissimum potuī.

Aasters, quod linguam orientālem significat, in oriente īnsulae Scellingae – sīve Schyljelôn sīcut ab aboriginibus dictum – ā ferē C hominibus, quī agricolae ā tempore, quō memoria nōn extat, fuērant, locūtum est. Aequalitās fuit mōs mājōrum hōrum agriculārum, quī Aasters locūtī sunt, cum eam aequalitātem verba, quae sōlam agriculārum nec aliārum professiōnum scientiam dēscrībunt, ostendant. Aasters igitur lingua populāris (labōrisque) est.

Eilauners, quod linguam insulārem significat, in insulā Schiermonicōgā – sīve Lytje Pole aut it Eilaun sīcut aborīginēs dīcunt – ā ferē XXX hominibus, quī nautae ā tempore, quō nōn extat memoria, fuērant, locūtum est. Nātūrae venerātiō (observātiōque) mōs mājōrum hōrum nautārum, quī Eilauners locūtī sunt, fuit, cum eam venerātiōnem verba, quae sōlam nautārum vīsiōnem insulae suae dēscrībunt, ostendant. Eilauners igitur lingua nātūrae est.

Hielepes sīve Hielpes, quod linguam Hindelōpiae significat, in peninsulā urbis parvae Hindelōpiae – sīve Hielepen aut Hielpen sīcut ab aboriginēs appellātur – ā circā CCC hominibus, quī mercātōrēs maritimī ā tempore, quō memoria nōn extat, fuērant, locūtum est. Trāditiō commerciī maritimī mōs majōrum est hōrum mercātōrum, quī Hielepes sīve Hielpes locūtī sunt, cum eam trāditiōnem verba, quae sōlam mercātōrum maritimōrum scientiam dēscrībunt, ostendant. Hielepes aut Hielpes, quod est lingua Frīsica valdē archaica, igitur lingua mercātōrum maritimōrum est.

11 comments

    • Ita, rārum est. Tē igitur laudō cum linguam nostram quoque scrībās atque mē dēlectat ut tēcum in hāc linguā antīquissimā loquar et tibi amīcus fidēlis sim.

      Gaudeās ac valeās!

      – Dyami Millarson

      Like

    • Verbīs scrīptīs Latīnīs meīs lectīs, grātus tibi sum. Quod lingua Latīna vivens sit, verba mea scrīpta ostendunt atque linguās Frīsicās, quae mox morī praenūntiābantur, viventēs esse scrīpta mea ostendunt. Sī mortuam linguam Latīnam viventem facere possum, morientēs linguās Frīsicās parvissimās Hollandiae, quae linguae Scellingae orientālis Schiermonicōgaeque Hindelōpiaeque sunt, quoque viventēs facere possum. Libenter linguā Latīnā saepius ūtor atque plūra scrībere vōlō. Cāre amīce, spērō tē rūrsus vidēre!

      – Dyami Millarson

      Liked by 1 person

      • Care amice, gratiam tibi ago. Facilis erat legere verba tua in ligua Latina. At scribere est mihi onus magnum. Quot homines in temporibus nostris lingua Latina uti possunt? Quomodo liguam mortuam vivificare potes, Dyami? Spero quoque te videre. Vale!

        Like

      • Amīce, epistula tuam accēperam et dīligenter lēgeram, sed tibi statim scrībere nōn poteram et mihi igitur mōmentum proprium invenīre necesse erat, ut tibi respondeam. Nunc hōc mōmentum, quod quaerēbam, est.

        Ut lingua Latīna tunc referrētur, eandem linguam multōs annōs docēbam et prō hāc magnā causā discipulōs multōs, quī novī amīcī meī factī sunt, inveniēbam accipiēbamque. Linguā Latīna ūtor cum amīcīs novīs meīs, quōs mēcum Latīnē loquī adhortātus sum.

        Consilium meum simplicissum dē linguārum salvātiōne morientium sīc: Cum linguae, quae nunc morientēs sint, saecula multa vīverent trāditiōnis transmissiōnisque causā, eārundem salvātiōnī serviō sī linguīs loquī scrībereque discō cum amīcīs meīs. Ergō linguae, quīs servīre volumus, saecula nōn vīvent multa, nisi eīs persaepe loquī atque in rēbus scrīptīs ūtī didicerimus.

        – Dyami Millarson

        Like

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google photo

You are commenting using your Google account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s